

Evangelium Secundum Marcum*
Caput 12: Versus 28
Interrogavit eum.[HIER.]Quid sibi vult haec quaestio, cum hoc sciant omnes periti in lege? Sed diverse in Exodo et Levitico et Deuteronomio ordinantur mandata. De his enim duobus uberibus super pectora sponsae levatis alitur nostra infantia.Primum omnium,etc. Maximum quod ante omnia debemus in corde, quasi unicum pietatis fundamentum locare, hoc est, scilicet cognitio atque confessio divinae unitatis cum exsecutione divinae operationis, quae in dilectione Dei et proximi perficitur: haec estfides quae per dilectionem operatur.